라틴어 문장 검색

Dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:7)
celerare fugam celeriter abire, ut dicimus 'cursum celero'. svadet secundum naturam duae sunt syllabae, sed multi trisyllabum putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3571)
quod tamen alii sic solvunt, ut dicant, ne tunc quidem Aeneam Venerem quam viderat esse credidisse, cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4503)
et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3564)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)
ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur μονοείδεια, quasi quidam unus aspectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:1)
Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:12)
Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:2)
Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 9:2)
Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
nam et pro Creusa eum timere putant intellegi, et singulariter dictum, ut 'equitem' et 'peditem' de multitudine dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7293)
Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:8)
An vero in legibus varietatem esse dicunt, natura autem viros bonos eam iustitiam sequi, quae sit, non eam, quae putetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:6)
N.A. 1.22.8 Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION