라틴어 문장 검색

ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:11)
iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 540:1)
ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 528)
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 285)
Ac si videlicet ita dicatur, quomodo scit hoc factum esse, id est modo habet hanc scientiam quod hoc factum est, vel scit quod id modo factum est, quae longe diversa sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:13)
Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iis dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 7:1)
Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, ait, quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 19:1)
evryalum inpediunt 'inpedio te' dicimus per accusativum, et casus mutari non potest, nisi deseras verbum, ut dicas 'inpedimento mihi es'. sciendum sane multas conferri in Euryalum excusationes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3831)
Et pro certo est sciendum, sapientiam esse talis virtutis quodsine studio sapientiæ nemo beate vivere possit et sine sapientia animiæger dicatur ut Seneca in Epistolis dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:16)
"Scias itaque, in bona muliere bonam societatem esse, " unde dici consuevit:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 38:2)
Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:1)
Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 20장5)
'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4632)
quia sciebat hoc Turnum graviter esse laturum, in invidiam personam eius adducens dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3438)
nam quia scit virum fortem suam mortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 622)

SEARCH

MENU NAVIGATION