라틴어 문장 검색

tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:1)
Atque insuper, si verum omnino dicendum sit, in seculis aliquanto corruptioribus homines industrii et satagentes usui magis sunt quam vera virtute praediti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:14)
Ad hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt 'Ea que sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso', verum dicunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:10)
Illi, vero, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.39)
sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:1)
Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:5)
Nec est liber a mendacio,qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur, ut beatusAugustinus dicit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:45)
Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione - qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit - sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 14:1)
sensum animi certa non esse in parte locatum, verum habitum quendam vitalem corporis esse, harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:2)
non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae tantum stirpis auctorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 358)
et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat sterili non quicquam frigore gignit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2656)
nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit mo- vere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 253)
"cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam ' deum ' dicunt et ' deus magnus est' et ' deus verus est' et ' si deus dederit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:42)
Nec ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:1)
quod facere is necesse est quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION