라틴어 문장 검색

non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 76:1)
itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 151:1)
dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret, precatus tandem deos immortales Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicae esset, dictator a consule dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 152:1)
haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 160:1)
tum dictator macte virtute inquit, C. Servili, esto liberata re publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 161:1)
tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 163:1)
maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mamercum Aemilium iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 188:3)
legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 190:2)
et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 192:2)
dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 196:1)
Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 198:1)
Dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 208:1)
omnibus locis re bene gesta dictator senatus consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 212:1)
averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:2)
Dictator coronam auream, libram pondo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 215:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION