라틴어 문장 검색

alteram communicandam cum omnibus nobis credentibus in Deum creatorem omnipotentem, et alteram ut nos, christiani, queamus in creationem gerere officia quae Iesu Evangelium nobis proponit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 313:2)
« Estne fortasse necesse ut vobis dicatur modicos ipsos successus / qui efficiunt ut de quadam culta societate gloriemini, / difficulter superfuturos esse fidem, cui suam debent significationem? ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:2)
quid apertius, absque aliena quam sumat faeie verbum non posse videri, posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso terrenis oeulis habitu se ostendere nostro, saepe et in angelieas vel mortales moderatum induci species, queat ut sub imagine eerni?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 319)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum6)
quae veterum tuba quaeve lyra flatibus inclyta vel fidibus divitis omnipotentis opus, quaeque fruenda patent homini, laudibus aequiperare queat?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum23)
prona nam clementia haud difficulter supplicem mortalium solvit reatum fitquc fautrix flentium.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium49)
"tu me praeterito meditaris numina mille, quae simules parere meis virtutibus, ut me per varias partes minuas, cui nulla recidi pars aut forma potest, quia sum substantia simplex, nec pars esse queo."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 278)
sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1136)
"si iam tuorum perspicis languere virtutem canum, age ipse, maior carnifex, ostende quo pacto queant imos recessus scindere, manus et ipse intersere rivosque ferventes bibe."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.51)
"ecquis virorum strenue cumbam peritus pellere remo, rudente et carbaso, secare qui pontum queas, rapias palustri e caespite corpus, quod intactum iacet, levique vectum lembulo amplum per aequor auferas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.133)
difficile est ut replicare queam, tantos iustorum populos furor inpius hausit, cum coleret patrios Troia Roma deos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.2)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
Christe, graves hominum semper miserate labores, qui patria virtute cluis propriaque, Sed una, (unum namque Deum colimus de nomine utroque, non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,) dissere, rex noster, quo milite pellere culpas mens armata queat nostri de pectoris antro, exoritur quotiens turbatis sensibus intus seditio atque animam morborum rixa fatigat, quod tunc praesidium pro libertate tuenda quaeve acies furiis inter praecordia mixtis obsistat meliore manu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 11)
et, quod queo, Conservis ad eundem istunc praccipio modum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3154)

SEARCH

MENU NAVIGATION