라틴어 문장 검색

Virgilius tamen utramque rationem diligenter est executus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:1)
sed qui diligentius eruunt veritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:1)
Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:1)
Est apud oratores et ille locus idoneus ad pathos movendum qui dicitur praeter spem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 6:1)
Oratores ὁμοιοπάθειαν vocant quoties de similitudine passionis pathos nascitur, ut apud Virgilium:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:1)
Est et ille locus ad permovendum pathos in quo sermo dirigitur vel ad inanimalia vel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 10:1)
Facit apud oratores pathos etiam addubitatio, quam Graeci ἀπόρησιν vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 11:1)
Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 2:2)
Oratorum autem non simplex nec una natura est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:1)
Adde et fumiferam noctem et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 8:3)
Animadvertitis diligentissime verba Euripidis a Marone servata?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 18:1)
sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:2)
Dicas volo, inquit, doctorum maxime, quid sit quod, cum Virgilius anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:2)
Ergo et apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, ita intellegendum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 12:1)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION