라틴어 문장 검색

deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:3)
quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:2)
At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:3)
Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:7)
tertio die saepe fit, ne febris accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:2)
Et febrium quidem ratio exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 1:1)
Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 1:3)
Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:2)
Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:5)
simul enim febris quoque increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:2)
rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:6)
Sed ipse in his somnum multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 7:1)
Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si uires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 7:5)
Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:4)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION