라틴어 문장 검색

Nunc dimittis servum tuum (Luc.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:14)
Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem circumscriptionem iniquam dirumpe (Esai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:24)
Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:6)
Denique tetigit illa mulier quae tetigit fimbriam ejus, et a morte dimissa est, cui dicitur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:3)
Major causa mea est, quam ut dimittatur mihi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:6)
quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:27)
Nec illud vacuum, quod postea columba dimittitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:1)
sicut columba dimissa cum videret cessasse aquam, regressa est tamquam plena justitiae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:5)
Tertio dimittitur columba post septem dies, atque eadem non regreditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:1)
Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:2)
Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam (minoris Armeniae oppidum), et Lacotena et Samosata, transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum, et rei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus, post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 4:1)
Euphrasius vero, itemque , missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absolute Euphrasio, Cherronesum deportatur, inclementius in codem punitus negotio, ea re quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus, ambo fratres principes obtrectabant, nec similes eius, nec suppares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 8:1)
Innocentiam denique, post multas quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exoptans similes edituram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:3)
Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:4)
quatenus ubicumque fidelissimi imperatores invenissent, ibi custodirent, et ad imperatorem non dimisissent redirent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 166)

SEARCH

MENU NAVIGATION