라틴어 문장 검색

nil hoc profecto purius mysterio, quo fibra cordis expiatur vividi, intemperata quo domantur viscera, arvina putrem ne resudans crapulam obstrangulatae mentis ingenium premat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium2)
"at te, quae domitis leges ac iura dedisti gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis, armorum morumque feros mansuescere ritus, indignum ac miserum est in religione tenenda hoc sapere, inmanes populi de more ferino quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권144)
inter fumantes templorum armata ruinas dextera victoris simulacra hostilia cepit et captiva domum venerans ceu numina vexit, hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi, illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis, quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini effigies, quasdam domitis Hammonis harenis Syrtica cornutas facies habuere tropaea.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2124)
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi vatis, silvicolae calamos arcumque puellae dedere servitio calcataque sacra domare difficilis operis fuit inmensique laboris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2187)
ius fecit commune pares et nomine eodem nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2211)
"non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2259)
facile est frenare rebelles affectus carnis nimiosque retundere pulsus materiae fragilis et viscera victa domare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1131)
cerne quam palam feroces hic domantur daemones, qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.47)
haec sola derat gloria urbis togatae insignibus, feritate capta gentium domaret ut spurcum Iovem, non turbulentis viribus Cossi, Camilli aut Caesaris, sed martyris Laurentii non incruento proelio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.3)
"o Christe, nomen 1 unicum, o splendor, o virtus Patris, o factor orbis et poli, atque auctor horum moenium, qui sceptra Romae in vertice rerum locasti, sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere, ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus, en omne sub regnum Remi mortale concessit genus, idem loquuntur dissoni ritus, id ipsum sentiunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.133)
sanguinem Iusti, cui Pastor haeret, ferculum duplex geminumque donum ferre Complutum gremio iuvabit membra duorum, ingeret Tingis sua Cassianum, festa Massylum monumenta regum, qui cinis gentes domitas coegit ad iuga Christi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.11)
noster et nostra puer in palaestra arte virtutis fideique olivo unctus horrendum didicit domare viribus hostem, noverat templo celebres in isto octies partas deciesque palmas;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.23)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
ipse explicabit quos supremo spiritu daemon tumultus, dum domatur, moverit, furore pestis peior in novissimo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.19)
"moritur et mortem domat, reditque in illud quod perire nesciat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1258)

SEARCH

MENU NAVIGATION