라틴어 문장 검색

Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장15)
Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장9)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장3)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장14)
Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장33)
et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장56)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장38)
Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장47)
Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장48)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장60)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장1)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장50)
Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION