라틴어 문장 검색

invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)
Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:5)
paeniteat nunc vos plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 36:2)
domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:1)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 424:1)
ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 454:1)
dictum est ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem, quod consilium Camillo auctore discussum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha15)
eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 279:1)
oppidum dirutum atque incensum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:1)
aedes fuere in Palatio eius, quae Vacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 272:2)
senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:1)
aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 291:1)
ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus, coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 325:1)
patrem meum inquit, consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo tamen sine certa pernicie, possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION