라틴어 문장 검색

atque etiam per acrimonias, corrosiones, et diversos colores, odores, et sapores eorundem corporum post separationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:6)
quas etiam Instantias Vellicantes appellare consuevimus, sed diversa ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:2)
veluti quod in iis, quae diximus, una actio in diverso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:2)
Nec eaedem rationes in omni genere virtutum valent, sed longe diversae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:4)
chorda in diversis fidibus ad unisonum moveat chordam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:5)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)
ignis ex diversis materiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:23)
ignis aperti, conclusi, angustiati, et inundantis, denique per diversas fabricas fornacium qualificati;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:24)
At contra metalla diversa copia et densitate multum conveniunt (praesertim respectu vegetabilium, etc.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:18)
et similiter vegetabilia et animalia diversa schematismis quasi infinitis variantur, sed intra copiam materiae sive densitatem paucorum graduum continentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:20)
Etiam materiae diversae putrefactionum, unde animalcula generantur, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:15)
At in timoribus dispar est ratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:12)
Quod genus virorum aut statui conciliandum est, idque non perfunctorie sed solide, aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum, qui illi alteri se opponat atque gratiam popularem in diversa trahat et secet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:4)
Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:4)
Sane ubi in usu sunt consilia subordinata diversa, atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere sunt eiusmodi consilia quam deputationes (quales diximus) perpetuae, nisi quod maiore auctoritate polleant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION