라틴어 문장 검색

"miserere senis, maestosque parentis hic, precor, hic manes indulge ponere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권410)
"Flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector supplicis indulget lacrimis partemque recidit muneris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권415)
Bonus iudex est, qui novit dispensare quod dandum est et quatenus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B16)
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam vindicando.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 661)
Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:3)
Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)
Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis secundo loco ab eis sumus qui diem Saturni otio et victui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 11:1)
Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 7:1)
videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:1)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:4)
Non enim indulgetur, quod licet, quia iustum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:3)
Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:4)
Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:18)
Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION