라틴어 문장 검색

multitudo civium dissipata in nullam spem reditus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 231:3)
et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 219:1)
in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 223:1)
in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissupati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 395:1)
Scipio, ubi animadvertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 29:1)
ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 251:2)
Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo convenae, sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 311:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 58:2)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat - ipse ei C. Helvium praetorem praefecit, alterum quem in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 334:1)
itaque relicto duce castrisque dissipati per vicos, sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 398:2)
ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 112:1)
Philippus collectis ex fuga qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 119:1)
haec procella equestris primo confudit et turbavit deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION