라틴어 문장 검색

et multi secundum Homerum, qui ait και` γάλα λευκο`ν, legunt 'nivei quam lactis'. sed melius est 'quam dives pecoris ni- vei':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 203)
posse autem hoc fieri in aliqua parte mundi, ut paene sibi totum vindicet nox, probat Britannia, quae lucis dives, vix quoddam spatium noctibus cedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2475)
unde 'inlaudati' participium est pro nomine, ut sit inlaudabilis, non qui laudatus non sit, sed qui laudari non meruerit, ut est illud in septimo "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" pro 'in- accessibiles', non ad quos nullus accessit, sed ad quos nullus acce- dere debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 54)
Lucanus "et arbusto palmarum dives Idume". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 122)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 6:1)
"Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt] - quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:9)
"Et tamen quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo dives est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:9)
"Dives es?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:22)
divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:3)
nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:10)
rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi - is enim est dictator - quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:3)
regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:13)
at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:12)
Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum - ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem - , hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION