라틴어 문장 검색

ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 325:1)
si istaec vera sunt, divinitus non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 188)
Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 148)
Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat, ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2137)
oracula ad templa de quibus dantur oracula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1144)
alibi 'oracula' responsa, ut lapsis quaesitum oracula rebus et quin adeas vatem precibusque oracula poscas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1145)
Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo:
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장1)
Numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 56:7)
Numquam illud oraculum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraculorum illorum veritatem esset experta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 56:7)
iurgia codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter La- conas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vin- cere, quorum dux perisset, et hostes scientes a Codro abstinerent, ha- bitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION