라틴어 문장 검색

eorum enim haec sunt, qui eventus humanos superiores quam suos animos esse ducunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:5)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
Quemcumque populum tristis eventus premit, Periclitatur magnitudo principum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.4)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 17:1)
quod nunc eventus ita comprobavit, ut non fortuitum videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 3:2)
Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem eventum iudicii tulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:2)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Tales ubique sermones, qui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:1)
Et tu rogas et ego promisi si rogasses, scripturum me tibi quem habuisset eventum postulatio Nepotis circa Tuscilium Nominatum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 1:1)
Egi pro Vareno non sine eventu;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 2:3)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
Secutus est varius eventus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 5:1)
Quem errorem magnis documentis expiavit, in summum periculum adducta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION