라틴어 문장 검색

Quid enim est indignius quam florere improbos quosdam et eos indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:6)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur, Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:5)
Voluit quidem ille - neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, - sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:2)
Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 66:3)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
sed ille regno pro suo, nos improba cupidine acti?
(세네카, Hercules Furens 6:4)
et vinci lapis improbus et vatem potuit sequi;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:12)
Si forma velit aspici, cedent Aesonio duci proles fulminis improbi aptat qui iuga tigribus.
(세네카, 메데아 2:6)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
non in recessu furta et obscuro improbus quaerit cubili seque multiplici timens domo recondit:
(세네카, 파이드라 7:15)
te nemore abdito, cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis [lascivae nemorum deae] Panas quae Dryades montivagos petunt, aut te stellifero despiciens polo sidus post veteres Arcadas editum currus non poterit flectere candidos.
(세네카, 파이드라 11:21)
tu quoque sine astris), vota non faciam improba,
(세네카, Thyestes 1097:1)
Credula est spes improba.
(세네카, Thyestes 303:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION