라틴어 문장 검색

satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:3)
Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:10)
At nos hujus rei tabulam fecimus satis accuratam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:5)
eumque satis per latera crassum, ut majorem vim sustineret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:2)
satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diversitatem consistentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:12)
Est autem iste motus revera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis major) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:13)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)
Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:7)
Etiam huic regimini motus satis leviter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob rivulos scilicet et loculos matricis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:13)
Atque consensus corporum principalium erga subordinata sua (tales enim ii possint censeri quos notavimus) satis in aperto sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:1)
Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et veritatem erues, perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:10)
Attamen rationi videatur magis consentaneum ut qui liberos relinquunt maiorum futurorum temporum curarunt, ad quae satis norunt charissima illa sua pignora oportere transmitti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:5)
Invidia enim passio est cursitans et plateas terit, nec domi se continet:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:6)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Helvetiorum rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas obstare videatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION