라틴어 문장 검색

itaque eadem superbia in pravitate utuntur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:8)
nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis plurimis invidis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:5)
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:1)
quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:1)
quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:2)
quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:3)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:3)
Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:1)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
Satis profecto rettudi superbiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.20)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
absit superbia asperitas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION