라틴어 문장 검색

" Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장52)
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장29)
Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장30)
et fortiter ait: " E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장11)
Namque senarius habet partem mediam, id est iij, et tertiam, id est ij et sextam, id est j quae in unam summam si redactae sint par totum numeri corpus suis partibus invenitur xxviiij vero habet medietatem xiiij et septimam iiij nec caret quarta, id est vij, possidet quartam decimam ij et repperies in eo vicesimam octavam j, quae in unum redactae totum partibus corpus aequabunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:2)
Anteriore vero parte longior est, qui sub duobus numeris huiusmodi continetur, quorum latera non possidet unitatis differentia, sed aliorum quorumcunque numerorum, ut ter quinque vel ter sex vel quater septem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:11)
Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:7)
Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:6)
Quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:7)
pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:4)
scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:2)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
— Atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:27)
Suis retrusum possidere thesauris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 6:1)
Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION