라틴어 문장 검색

hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, Cynthia' sed tibi me credere turba vetat, cum videt accensis devotam currere taedis in nemus et Triviae lumina ferre deae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 327)
atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente misit matronis Inachis Ausoniis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a3)
proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1329)
Romanis utinam patuissent castra puellis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 325)
"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae et formosa oculis arma Sabina meis, o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis, dum captiua mei conspicer ora Tati!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 416)
"o utinam magicae nossem cantamina Musae!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 428)
"atque tuo hoc utinam diademate fiat, ut prosim!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 222)
atque utinam molis illius pompam sive donaria nihil huius obsequii turpet oblatio;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:1)
atque utinam reatu careat, quod apicum primore congressu quamquam circumscriptus veritati resultantia tamen et diversa conexui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)
atque utinam haec esset Arvernae forma vel causa regionis, ut minus excusabiles excusaremur.3 sed, quod est durius, per iniustitiae nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis iusta non desit, quocirca salutatione praefata, sicut mos poscit officii, magno opere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum vel verba solventi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:3)
atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:2)
atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens vana consultat, non meruisset excipere!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:1)
atque utinam hic nil molle, nil fluidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 2:2)
unde pars maior utinam taceri possit et abdi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:14)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION