라틴어 문장 검색

epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:4)
Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 16:3)
nostri autem et magistratus inperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:21)
"Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:3)
quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:18)
Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:19)
Ergo Cristus Augusti, Romanorum auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:22)
Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:23)
Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:4)
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 161:1)
INTEREA, magistratus, consilii publici consors, judexque curialis factus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.5)
plurimos, etiam, fortes viros, qui sese magistratu aut jam abdicaverant, aut propediem abdicare cogerentur, ob illorum oculos posuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.47)
adeo, denique, magnis difficultatibus circumventus erat Washingtonius, ut cibaria quaedam, exercitus alendi causa, magistratus poscere, necessitate temporum dira, saepe coactus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.33)
Praesidis edictum civium plurium voluntati votisque plane repugnabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.17)
Washingtonii, insuper, consiliis populus adhuc favebat, at, hac in re, civium pars bona, praesidis resistere edicto, quam obtemperare, malebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION