라틴어 문장 검색

Desinat elatis quisquam confidere rebus instabilesque deos ac lubrica numina discat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:264)
ille caput placidis sublime fluentis extulit, et totis lucem spargentia ripis aurea roranti micuerunt cornua vultu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:61)
nam prima chaos Clementia solvit congeriem miserata rudem vultuque sereno discussis tenebris in lucem saecula fudit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:4)
armorum legumque parens quae fundit in omnes imperium primique dedit cunabula iuris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:72)
publica sed numquam tanto se gratia fudit adsensu:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:97)
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:1)
Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:1)
ille ne collectam diutius contineat aquam, hic ne statim praecipitem fundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 4:2)
Sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:2)
Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 1:2)
Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 3:2)
Magis enim convertet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 5:2)
Ea enim levis et recta sine cicatrice vinea est quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:3)
Plurimum id refert esse quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixuscantherio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 2:1)
Nam quae vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo vehementiorem fundat materiam quae protinus emicet in iugum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION