라틴어 문장 검색

Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 242)
T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 715)
Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장7)
si ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi , omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 293)
nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit et fratrem facere ex hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 12)
Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 5:6)
quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά- θη appellant - poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:1)
ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 7:4)
quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:5)
Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, ingenio perii qui miser ipse meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 11)
"Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:13)
At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 170)
Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 228)
flagitium maxumum feci miser, propter operam illius hirqui improbi, edentuli, qui hoc mihi contraxit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION