라틴어 문장 검색

quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:13)
est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:5)
Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:2)
Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:8)
Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:3)
Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum exstitisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 11:1)
Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:1)
Quas ego si quis sit unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum non egregium quendam hominem atque admirandum fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 76:1)
Est igitur oratori diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:1)
' Tum ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec exposui omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:3)
sine quo cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam adsequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:2)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
eademque ratione dicantur ei quos φυσικούσ Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:2)
dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate coniuncta, profuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:5)
Quid admirabilius quam res splendore inlustrata verborum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION