라틴어 문장 검색

multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:1)
Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium eliciatur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:8)
ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:3)
incipit labi, deinde ilico desinit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:7)
qui volunt exclamare maius, num satis habent latera fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et fundi videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:5)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
neque enim umquam finem inveniet libido - , nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:4)
sed sermonis errore labimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:10)
Unde nec motus partium fluidi inter se, per pressionem fluido ubivis in externa superficie illatam, mutari possunt nisi, quatenus aut figura superficiei alicubi mutatur, aut omnes fluidi partes intensius vel remissius sese premendo difficilius vel facilius labuntur inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 13:2)
Pendulum ita constitutum deducebam a perpendiculo ad distantiam quasi pedum sex, idque secundum planum aciei unci perpendiculare, ne annulus, oscillante Pendulo, supra aciem unci ultro citroque laberetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:7)
rēspūblica in bellum cīvīle lābēbātur, sīcut Flaccus praedīxerat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat3)
lābuntur altīs interim rīvīs aquae, querentur in silvīs avēs, fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus, somnōs quod invītet levēs.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit16)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)
Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, Itane est?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:5)
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION