라틴어 문장 검색

accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 8:5)
in hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 5:3)
nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum usi sumus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiae sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 9 1:2)
quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 1:2)
consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 3:5)
qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 3:1)
qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 5:7)
ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris nostris adferet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:2)
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:7)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 2:2)
qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:9)
quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:1)
eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:3)
non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION