라틴어 문장 검색

nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque uitulinam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 28:5)
Linamenta uero tum super ulcus non sunt necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:1)
At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:3)
Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:4)
ubi ulcus purgatum est, ex media materia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:2)
si ex ulcere, caro idem repleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:6)
Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:4)
unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:5)
tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:5)
Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:3)
quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:3)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:2)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:4)
Quo magis necessarium est saepius ulcus resoluere atque nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION