라틴어 문장 검색

Mors nos aut consumit aut exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:3)
Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:4)
Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:1)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 19:4)
ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:3)
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:5)
Sensum enim hominis nulla exuit virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:5)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 15:5)
De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:9)
Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:7)
Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:2)
Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION