라틴어 문장 검색

inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui vestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobservabilis error.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:3)
Ymo, que cum etiam flagellata resederit, mox alia Vercellis vel Pergami vel alibi returgebit, donec huius scatescentie causa radicalis tollatur, et radice tanti erroris avulsa, cum trunco rami pungitivi arescant.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:6)
Nos autem quibus optimum quod est in nobis noscere datum est, gregum vestigia sectari non decet, quin ymo suis erroribus obviare tenemur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:10)
Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:10)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:9)
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:2)
et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 131:2)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.4)
Quidam, errore caeci, et Europae gloria stultissime capti, Washingtonium Americanum exstitisse omnino negaverunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.9)
Bellum Americanum ab erroribus paucorum politiam Angliae exercentium, renixuque colonorum nonnullorum in taxationem Senatus Britannici iniquam, originem duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.7)
At eos sero delicti errorisque poenituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.19)
Error iste, a Washingtonio, quippe qui multitudinis magnae speciem praebere avebat, consulto fovebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.27)
Error, quoque, quo laborabant hostes, de vero militum Americanorum numero, Washingtonium ejusque exercitum ab omni impetu hostili tutum securumque reddidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.29)
Hic error tamen et leuis haec insania quantasuirtutes habeat, sic collige:
(호라티우스의 두번째 편지, 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION