라틴어 문장 검색

post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus, quoniam auctores defectionis inquit, meritas poenas et ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 293:2)
inde ubi id temporis visum quo de die epulatis iam vini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 355:1)
satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:1)
adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo aut imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 724:1)
Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 132:1)
inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 31:2)
et postquam non tam ira erat satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 299:1)
satiatusque tandem complexu filii renuntiate inquit gratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat quam in castra me redisse audierit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 421:1)
satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfligunt, vasa omnis generis usui magis quam ornamento in speciem facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 199:1)
proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1144)
Esurire mihi videre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2137)
Mi quidem esurio, non tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2139)
quasi lupus esuriens metui ne in me faceret impetum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 43)
ego esurio et sitio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 619)
neque ego hanc superbiai causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne esurirem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 130)

SEARCH

MENU NAVIGATION