라틴어 문장 검색

Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 4:4)
ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:11)
si hunc evaserunt, sine periculo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 2:1)
quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:3)
Quidam etiam, quum asinino lacte epoto sese eluissent, in perpetuum hoc malum evaserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 2:1)
Si id non fit, medicamentumque malo vincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 5:4)
animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore ejus motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 4:4)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus impleatur, adustis venis, esse properandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 56:3)
si altera parte plenior, sic, ut prius ea, qua tenuior sit, evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:11)
quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:5)
Neque tamen ante properandum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 3:5)
propera;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:73)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
Utque semel patuit monstris iter, omnia tempus nacta suum properant:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:28)
Nec minus accepto nostrae rumore cohortes (sic ducis urget amor) properantibus undique signis conveniunt, visoque animi Stilichone recepti singultus varios lacrimosaque gaudia miscent:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:152)

SEARCH

MENU NAVIGATION