라틴어 문장 검색

in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 101:1)
L. Quinctius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 104:1)
Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 142:1)
apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 166:1)
Domitio extra Italiam quo senatus censuisset provincia evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 221:4)
priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:3)
Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 245:2)
itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 255:1)
Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma revertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 275:1)
litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 277:2)
Philopoemen praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 283:1)
Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:2)
hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam civitati adsignarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 366:1)
Magnetas non libertatem modo, sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 367:2)
et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 375:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION