라틴어 문장 검색

omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:5)
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:1)
At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit iuravitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:7)
tantus enim cursus verborum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:2)
nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:4)
sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 144:3)
quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:1)
Cum omnes flagrarent cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:1)
Nos vero videmus, et te quidem ingressum ratione ad disputandum nova, quae nusquam est in Graecorum libris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:3)
es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:2)
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:1)
olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:5)
cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:2)
quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:4)
M. Cicero cum tres libros de natura deorum perfecisset, in quibus omnis eius loci quaestio continetur, ingressus est anno post urb.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION