라틴어 문장 검색

qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 136:1)
eo revolvi rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:2)
cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina evolvas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 158:2)
haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 174:1)
hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere volgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro Magno prius volgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 269:1)
tuas adversus te Origines revolvam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 62:3)
ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
quem ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua - sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 53)
ego in hoc triduo aut terra aut mari alicunde evolvam id argentum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3225)
Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:20)
revoluta per aequora navem hypallage est pro 'revolutam navem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6601)
Est enim motus Cylindri circa axem suum immotum revolventis, ad motum Sphaerae inscriptae & simul revolventis, ut quaelibet quatuor aequalia quadrata ad tres ex circulis sibi inscriptis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 61:1)
si Planetae illi à Vorticibus circa Jovem & Solem revolventibus deferantur, debebunt etiam hi Vortices eadem lege revolvi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 32:6)
Vis autem qua corpus in circulo ad distantiam CV ea cum velocitate revolvi posset quam corpus in Ellipsi revolvens habet in V, est ad vim qua corpus in Ellipsi revolvens urgetur in Apside V, ut dimidium lateris recti Ellipseos ad circuli semidiametrum CV, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION