라틴어 문장 검색

Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장15)
manu consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장2)
Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장5)
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:1)
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)
Exaudiant di nostram quoque pro nobis vocem gratuitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:7)
Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:5)
Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:7)
Saepe aliud volumus, aliud optamus et verum ne dis quidem dicimus, sed di aut non exaudiunt aut miserentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:6)
Venit immissa barba capilloque deformi,. non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 8:17)
exaudierunt dii immortales publici uoti preces:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:3)
coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 11:2)
ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 18:10)
cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION