라틴어 문장 검색

ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:3)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 48:3)
aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 67:3)
cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 5:4)
Is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:1)
Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:2)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, quum jam spatio ipso materia et exhausta est, et corpus corrupit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 10:3)
proximum enim locum primo exhaurit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 13:5)
ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 15:3)
Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:5)
ne in corpore infirmo, diuque adversa valetudine exhausto;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:5)
Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 11:2)
interdum tamen, quum recens est, hominem consumit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:7)
ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:1)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION