라틴어 문장 검색

illum si medio decipiat ratis ponto, cum Borean expulit Africus aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt, non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:4)
Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:29)
sic coniuges expellit Alcides suas, haec sunt repudia;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:13)
depone tumidas pectoris laesi minas mortisque dirae expelle decretum horridum.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:22)
durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor - unde nunc fulmen mihi?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:47)
quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus.
(세네카, 메데아 4:40)
Omnia ex animo expuli precorque et ipse, fervidam ut mentem regas placideque tractes:
(세네카, 메데아 9:42)
fas omne cedat, abeat expulsus pudor;
(세네카, 메데아 14:6)
ira discessit loco materque tota coniuge expulsa redit, egone ut meorum liberum ac prolis meae fundam cruorem?
(세네카, 메데아 14:21)
hic gravior illo pestis, hic hostis deum hominumque templis expulit superos suis civesque patria, spiritum fratri abstulit, hausit cruorem matris - et lucem videt fruiturque vita noxiam atque animam trahit!
(세네카, 옥타비아 4:13)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
hac en cuius vecta carina quondam genetrix, nunc et thalamis expulsa soror miseranda vehar.
(세네카, 옥타비아 14:5)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)
hic me paternis expulit regnis timor.
(세네카, 오이디푸스 1:12)
Egone ut sororem regia expelli velim?
(세네카, 오이디푸스 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION