라틴어 문장 검색

ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:1)
nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:3)
haec ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et et potentior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:1)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
atqui ego , quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 59:3)
tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt et experimenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:3)
tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi velim, aut multa, qui tot artibus pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 256:1)
Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum auidum esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장3)
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:3)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
Ego certe, velut adpropinquet experimentum et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies venerit, ita me observo et adloquor:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:7)
Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 12:4)
Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 14:3)
nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:6)
Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION