라틴어 문장 검색

Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coercebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장10)
Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 29:1)
aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 1:4)
Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:3)
Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:8)
Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:4)
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:5)
Non coercet uitia qui prouocat.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:23)
Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit !
(세네카, 행복론, Liber II 73:2)
iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus im- pedimentis lucem suam libere mittet."
(세네카, 행복론, Liber V 31:4)
" Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis coercere.
(세네카, 행복론, Liber V 121:2)
ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam.
(세네카, 행복론, Liber VI 93:2)
vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 110:2)
Quarum vitam semper imi- tata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION