라틴어 문장 검색

Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:8)
nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 62:2)
Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens, Iuppiter, tuis inquit, iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 131:2)
suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 290:3)
Anci liberi iam tum, comprensis sceleris ministris ut vivere regem et tantas esse opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 428:1)
neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 499:1)
sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:1)
duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:3)
post hunc L. Tarquinius Superbus neque patrum neque populi iussu regnum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha43)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:1)
utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:3)
damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:2)
inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 396:1)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION