라틴어 문장 검색

primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 163:1)
si carptim adgrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 524:1)
Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 298)
namque ubi> ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장21)
Is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare eos, qui ex eo biberint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장49)
cum enim linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장92)
virgo civis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장22)
et hae altitudinem habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines autem earum extenuentur his rationibus, uti, si octava parte erunt quae sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장6)
in concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장7)
et primum oculorum, quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장26)
praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장27)
non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장16)
quibus iunctis inplicetur calx ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장32)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)
Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION