라틴어 문장 검색

Facundos mihi de libidinosis Legisti nimium, Sabelle, versus, Quales nec Didymi sciunt puellae Nec molles Elephantidos libelli.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIII1)
Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis, Ne nucibus positis arma virumque legas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXV Vergili Culex1)
Cynthia - facundi carmen iuvenale Properti - Accepit famam, non minus ipsa dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXIX Monobyblos Properti1)
animis ignobile id est stultum, ut contra nobilem animum prudentium dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1492)
miratur portas strepitumque e. s. v. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4221)
ut enim Homerus dicit, Phorbas pater Ilionei semper Mercurio deo eloquentiae favente pugnavit, ut Horatius Mercuri facunde nepos Atlantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5205)
hunc autem constat fuisse prudentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8114)
nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6363)
incipit effari mediaque in voce resistit sic Horatius cur facunda parum decoro inter verba cadit lingua silentio?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 761)
Horatius Mercuri facunde.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5587)
sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2647)
multa maestum cognovit in umbra prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3401)
in vincla petivit Hercules a prudentioribus mente magis, quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3951)
nam prudentiores etiam animas per μετεμψύχωσιν dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 53210)
videtur autem hoc prudentioribus ideo dictum, quia secundum rationem sphaerae sol cum in unam concesserit partem, duae quasi Tartarum faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5782)

SEARCH

MENU NAVIGATION