라틴어 문장 검색

Invisa est dominae sola capella deae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 139)
Qua ventura dea est, iuvenes timidaeque puellae Praeverrunt latas veste iacente vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1312)
saevus uterque puer, natus uterque dea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:13)
luce deas caeloque Paris spectavit aperto, cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:166)
illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:302)
cura deae silvis aptus Adonis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:353)
iam dea laudatae dederat mala praemia formae colle sub Idaeo vincere digna duas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:496)
non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, et tamen aequoreas torsit amore deas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:93)
tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro, perdiderint undae nomina quanta, vides?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:107)
sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 45:4)
nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est) rustica Gradivo difficilisque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 75:1)
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:4)
ite per exemplum, genus o mortale, dearum, gaudia nec cupidis vestra negate viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 18:3)
facies neglecta peribit, Idaliae similis sit licet illa deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 22:2)
roscida luciferos cum dea iungit equos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION