라틴어 문장 검색

quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Otiosum et etiam titulos persequi, ut colligam in conpendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 5:2)
Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis, siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis quam ipsum de Olympo Iouem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 2:1)
Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:1)
aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:4)
Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:2)
Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:5)
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:2)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:1)
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:1)
Transeamus ad scaenicas res, quarum et originem communem et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:1)
Ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION