라틴어 문장 검색

idque a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:3)
nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum adficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 168:3)
sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:1)
sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:2)
sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae voci genus exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 176:2)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 294:1)
ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, sed.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 320:1)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:1)
nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:4)
exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 79:3)
ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:1)
sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:2)
sicut corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa , . quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION