라틴어 문장 검색

Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite, Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum, Posthac quas faciet de integro comoedias, Spectandae an exigendae sint vobis prius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 015)
nam illi faveo virgini.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 326)
et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:8)
at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:18)
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:14)
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:12)
Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:15)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)
Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:2)
Interea sacra haec, quando huc venistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate faventes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:12)
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:4)
medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:2)
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
Rara sit an supra morem si densa requires - altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo - ante locum capies oculis alteque iubebis in solido puteum demitti omnemque repones rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:2)
favete linguis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION