라틴어 문장 검색

Voluit adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:3)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:4)
Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:8)
poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:5)
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:1)
qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:2)
Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate consul sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:2)
Intellectum est, quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 9:6)
Video de istis, qui se populares haberi volunt, abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:1)
Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:7)
Itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum, ne quis huius supplicio levando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:8)
ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:4)
an nisi populari fama?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:5)
non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION