라틴어 문장 검색

At resolutio nervorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:1)
Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 8:1)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 12:1)
cujus notae sunt, horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:2)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
sed opportuniores nervos frigori reddit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:5)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:9)
ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 4:1)
febricula oritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:13)
Potui, si febricula est, aqua pura calida, vel ea quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:6)
interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:8)
Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:4)
sed neque quotidie, neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:2)
Maximeque nervis et articulis malagma convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 32:1)
Acopa quoque utilia nervis sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION